Pius IX, Quanta cura et Syllabus errorum. Tekst łaciński

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTA CURA*

Venerabilibus fratribus patriarchis,
primatibus, archiepiscopis, et episcopis universis gratiam
et communionem apostolicæ Sedis habentibus

PIUS PP. IX

Venerabiles fratres
Salutem et Apostolicam Benedictionem

Quanta cura ac pastorali vigilantia Romani Pontifices Prædecessores Nostri, exsequentes demandatum sibi ab ipso Christo Domino in persona Beatissimi Petri Apostolorum Principis officium, munusque pascendi agnos et oves, nunquam intermiserint universum Dominicum gregem sedulo enutrire verbis fidei ac salutari doctrina imbuere eumque ab venenatis pascuis arcere, omnibus quidem ac Vobis præsertim compertum exploratumque est, Venerabiles Fratres. Et sane iidem Decessores Nostri augustæ catholicæ religionis, veritatis ac iustitiæ assertores et vindices, de animarum salute maxime solliciti nihil potius unquam habuere, quam sapientissimis suis Litteris et Constitutionibus retegere et damnare omnes hæreses et errores qui Divinæ Fidei nostræ, Catholicæ Ecclesiæ doctrinæ, morum honestati ac sempiternæ hominum saluti adversi, graves frequenter excitarunt tempestates, et christianam civilemque rempublicam miserandum in modum funestarunt. Quocirca iidem Decessores Nostri Apostolica fortitudine continenter obstiterunt nefariis iniquorum hominum molitionibus, qui despumantes tanquam fluctus feri maris confusiones suas, ac libertatem promittentes, cum servi sint corruptionis, fallacibus suis opinionibus et perniciosissimis scriptis Catholicæ religionis civilisque societatis fundamenta convellere, omnemque virtutem ac iustitiam de medio tollere, omniumque animos mentesque depravare et incautos imperitamque præsertim iuventutem a recta morum disciplina avertere, eamque miserabiliter corrumpere, in erroris laqueos inducere, ac tandem ab Ecclesiæ Catholicæ sinu avellere conati sunt.

Iam vero, uti vobis, Venerabiles Fratres, apprime notum est, Nos vix dum arcano divinæ providentiæ consilio nullis certe Nostris meritis ad hanc Petri Cathedram evecti fuimus, cum videremus summo animi Nostri dolore horribilem sane procellam tot pravis opinionibus excitatam et gravissima, ac nunquam satis lugenda damna, quæ in christianum populum ex tot erroribus redundant, pro Apostolici Nostri Ministerii officio illustria Prædecessorum Nostrorum vestigia sectantes, Nostram extulimus vocem, ac pluribus in vulgus editis encyclicis Epistolis et Allocutionibus in Consistorio habitis, aliisque Apostolicis Litteris præcipuos tristissimæ nostræ ætatis errores damnavimus, eximiamque vestram episcopalem vigilantiam excitavimus, et universos catholicæ Ecclesiæ Nobis carissimos filios etiam atque etiam monuimus et exhortati sumus, ut tam diræ contagia pestis omnino horrerent et devitarent. Ac præsertim Nostra prima Encyclica Epistola die 9 Novembris anno 1846 Vobis scripta, binisque Allocutionibus, quarum altera die 9 decembris anno 1854, altera vero 9 iunii 1862 in Consistorio a Nobis habita fuit, monstrosa opinionum portenta damnavimus, quæ hac potissimum ætate cum maximo animarum damno et civilis ipsius societatis detrimento dominantur, quæque non solum catholicæ Ecclesiæ, eiusque salutari doctrinæ ac venerandis iuribus, verum etiam sempiternæ naturali legi a Deo in omnium cordibus insculptæ rectæque rationi maxime adversantur, et ex quibus alii prope omnes originem habent errores.

Etsi autem haud omiserimus potissimos huiusmodi errores sæpe proscribere et reprobare, tamen Catholicæ Ecclesiæ causa, animarumque salus Nobis divinitus commissa, atque ipsius humanæ societatis bonum omnino postulant, ut iterum pastoralem vestram sollicitudinem excitemus ad alias pravas profligandas opiniones, quæ ex eisdem erroribus, veluti ex fontibus erumpunt. Quæ falsæ ac perversæ opiniones eo magis detestandæ sunt, quod eo potissimum spectant, ut impediatur et amoveatur salutaris illa vis, quam catholica Ecclesia ex divini sui Auctoris institutione et mandato libere exercere debet usque ad consummationem sæculi non minus erga singulos homines, quam erga nationes, populos summosque eorum Principes, utque de medio tollatur mutua illa inter Sacerdotium et Imperium consiliorum societas et concordia, quæ rei cum sacræ tum civili fausta semper extitit ac salutaris (1). Etenim probe noscitis, Venerabiles Fratres, hoc tempore non paucos reperiri, qui civili consortio impium absurdumque naturalismi, uti, vocant, principium applicantes audent docere, «optimam societatis publicæ rationem, civilemque progressum omnino requirere, ut humana societas constituatur et gubernetur, nullo habito ad religionem respectu, ac si ea non existeret, vel saltem nullo facto veram inter falsasque religiones discrimine». Atque contra sacrarum Litterarum Ecclesiæ sanctorumque Patrum doctrinam, asserere non dubitant, «optimam esse conditionem societatis, in qua Imperio non agnoscitur officium coercendi sancitis pœnis violatores catholicæ religionis, nisi quatenus pax publica postulet». Ex qua omnino falsa socialis regiminis idea haud timent erroneam illam fovere opinionem Catholicæ Ecclesiæ, animarumque saluti maxime exitialem a rec. mem. Gregorio XVI prædecessore Nostrodeliramentum appellatam (2) nimirum «libertatem conscientiæ et cultum esse proprium cuiuscumque hominis ius, quod lege proclamari, et asseri debet in omni recte constituta societate, et ius civibus inesse ad omnimodam libertatem nulla vel ecclesiastica, vel civili auctoritate, coarctandam, quo suos conceptus quoscumque sive voce, sive typis, sive alia ratione palam publiceque manifestare, ac declarare valeant». Dum vero id temere affirmant, haud cogitant et considerant, quod libertatem perditionis(3) prædicant, et quod si «humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt, qui veritati audeant resultare, et de humanæ sapientiæ, loquacitate confidere, cum hanc, nocentissimam vanitatem quantum debeat fides et sapientia christiana vitare, ex ipsa Domini Nostri Iesu Christi institutione cognoscat » (4).

Et quoniam ubi a civili societate fuit amota religio, ac repudiata divinæ revelationis doctrina et auctoritas, vel ipsa germana iustitiæ humanique iuris notio tenebris obscuratur et amittitur, atque in veræ iustitiæ legitimique iuris locum materialis substituitur vis, inde liquet cur nonnulli certissimis sanæ rationis principiis penitus neglectis, posthabitisque audeant conclamare, «voluntatem populi, publica, quam dicunt, opinione vel alia ratione manifestatam constituere supremam legem ab omni divino humanoque iure solutam, et in ordine politico facta consummata, eo ipso quod consummata sunt, vim iuris habere». Verum ecquis non videt, planeque sentit, hominum societatem religionis ac veræ iustitiæ, vinculis solutam nullum aliud profecto propositum habere posse, nisi scopum comparandi, cumulandique opes, nullamque aliam in suis actionibus legem sequi, nisi indomitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis? Eapropter huiusmodi homines acerbo sane odio insectantur Religiosas Familias quamvis de re christiana, civili, ac litteraria summopere meritas, et blaterant, easdem nullam habere legitimam existendi rationem, atque ita hæreticorum commentis plaudunt. Nam ut sapientissime rec. mem. Pius VI Decessor Noster docebat «Regularium abolitio lædit statum publicæ professionis consiliorum evangelicorum, lædit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tamquam Apostolicæ doctrinæ consentaneam, lædit ipsos insignes Fundatores, quos super altaribus veneramur, qui nonnisi a Deo inspirati eas constituerunt societates» (5). Atque etiam impie pronunciant auferendam esse civibus Ecclesiæ fa­cultatem «qua eleemosynas Christianæ caritatis causa palam erogare valeant», ac de medio tollendam legem «qua certis aliquibus diebus opera servilia propter Dei cultum prohibentur» fallacissime prætexentes, commemoratam facultatem et legem optimæ publicæ œconomiæ principiis obsistere. Neque contenti amovere religionem a publica societate, volunt religionem ipsam a privatis etiam arcere familiis. Etenim funestissimum Communismi et socialismi docentes ac profitentes errorem asserunt «societatem domesticam seu familiam totam suæ existentiæ rationem a iure dumtaxat civili mutuari: proindeque ex lege tantum civili dimanare ac pendere iura omnia parentum in filios, cum primis vero ius institutionis, educationisque curandæ». Quibus impiis opinionibus, machinationibusque in id præcipue intendunt fallacissimi isti homines, ut saluti­fera catholicæ Ecclesiæ doctrina ac vis a iuventutis institutione et educatione prorsus eliminetur, ac teneri flexibilesque iuvenum animi perniciosis quibusque erroribus, vitiisque misere inficiantur ac depraventur. Siquidem omnes, qui rem tum sacram, tum publicam perturbare, ac rectum societatis ordinem evertere, et iura omnia divina et humana delere sunt conati, omnia nefaria sua consilia, studia et operam ad improvidam præsertim iuventutem decipiendam ac depravandam, ut supra innuimus, semper contulerunt, omnemque spem ih ipsius iuventutis corruptela collocarunt. Quocirca nunquam cessant utrumque clerum, ex quo, veluti certissima historiæ monumenta splendide testantur, tot magna in christianam, civilem, et litterariam rempublicam commoda redundarunt, quibuscumque infandis modis civexare et edicere, ipsum Clerum «utpote vero, utilique scientiæ et civilitatis progressui inimicum ab omni iuventutis instituendæ educandæque cura et officio esse amovendum».

At vero alii instaurantes prava ac toties damnata novatorum commenta, insigni impudentia audent. Ecclesiæ et huius Apostolicæ Sedis supremam auctoritatem a Christo Domino ei tributam civilis auctoritatis arbitrio subiicere, et omnia eiusdem Ecclesiæ et Sedis iura denegare circa ea quæ ad exteriorem ordinem pertinent. Namque ipsos minime pudet affirmare «Ecclesiæ leges non obligare in conscientia, nisi cum promulgantur a civili potestate; acta et decreta Romanorum Pontificum ad religionem et Ecclesiam spectantia, indigere sanctione et approbatione, vel minimum assensu potestatis civilis: constitutiones Apostolicas (6), quibus damnantur clandestinæ societates, sive in eis exigatur, sive non exigatur iuramentum de secreto servando, earumque asseclæ et fautores anathemate mulctantur, nullam habere vim in illis orbis regionibus ubi eius modi aggregationes tolerantur a civili gubernio; excommunicationem a Concilio Tridentino et Romanis Pontificibus latam in eos, qui iura possessionesque Ecclesiæ invadunt, et usurpant, niti confusione ordinis spiritualis ordinisque civilis aс politici ad mundanum dumtaxat bonum prosequendum; Ecclesiam nihil debere decernere, quod obstringere possit fidelium conscientias in ordine ad usum rerum temporalium; Ecclesiæ ius non competere violatores legum suarum pœnis temporalibus cœrcendi; conforme esse Sacræ theologiæ, iurisque publici principiis, bonorum proprietatem, quæ ab Ecclesia, a familiis religiosis, aliisquo locis piis possidentur, civili gubernio asserere, et vindicare». Neque erubescunt palam publiceque profiteri hæreticorum effatum et principium, ex quo tot perversæ oriuntur sententiæ, atque errores. Dictitant enim «Ecclesiasticam potestatem non esse iure divino distinctam et independentem a potestate civili, neque eiusmodi distinctionem, et independentiam servari posse, quin ab Ecclesia invadantur et usurpentur essentiala iura potestatis civilis». Atque silentio præterire non possumus eorum audaciam, qui sanam non sustinentes doctrinam contendunt «illis Apostolicæ Sedis iudiciis, et decretis, quorum obiectum ad bonum generale Ecclesiæ, eiusdemque iura, ac disciplinam spectare declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attingat, posse assensum et obedientiam detrectari absque peccato, et absque ulla catholicæ professionis iactura». Quod quidem quantopere adversetur, catholico dogmati plenæ potestatis Romano Pontifici ab ipso Christo Domino divinitus collatæ universalem pascendi, regendi, et gubernandi, Ecclesiam, nemo est qui non clare aperteque videat et intelligat.

In tanta igitur depravatarum opinionum perversitate, Nos Apostolici Nostri officii memores, ac de sanctissima nostra religione, de sana doctrina, et animarum salute Nobis divinitus commissa, ac de ipsius humanæ societatis bono maxime solliciti, Apostolicam Nostram vocem iterum extollere existimavimus. Itaque omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce Litteris commemoratas auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab omnibus Catholicæ Ecclesiæ filiis, veluti reprobatas, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et mandamus.

Ac praeter ea, optime scitis Venerabiles Fratres, hisce temporibus omnis veritatis iustitiæque osores, et acerrimos nostræ religionis hostes, per pestiferos libros, libellos, et ephemerides toto terrarum orbe dispersas populis illudentes, ac malitiose mentientes alias impias quasque disseminare doctrinas. Neque ignoratis, hac etiam nostra ætate, nonnullos reperiri, qui Satanæ spiritu permoti, et incitati eo impietatis devenerunt, ut Dominatorem Dominum Nostrum Iesum Christum negare, eiusque Divinitatem scelerata procacitate oppugnare non paveant. Hic vero haud possumus, quin maximis meritisque laudibus Vos efferamus, Venerabiles Fratres, qui episcopalem vestram vocem contra tantam impietatem omni zelo attollere minime omisistis.

Itaque hisce Nostris Litteris Vos iterum amantissime alloquimur, qui in sollicitudinis Nostræ partem vocati summo Nobis inter maximas Nostras acerbitates, solatio, lætitiæ, et consolationi estis propter egregiam, qua præstatis, religionem, pietatem, ac propter mirum illum amorem, fidem, et observantiam, qua Nobis et huic Apostolicæ Sedi concordissimis animis obstricti gravissimum episcopale vestrum ministerium strenue ac sedulo implere contenditis. Etenim ab eximio vestro pastorali zelo expectamus, ut assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, et confortati in gratia Domini Nostri Iesu Christi velitis ingeminatis studiis quotidie magis prospicere, ut fideles curæ vestræ concrediti «abstineant ab herbis noxiis, quas Iesus Christus non colit, quia non sunt plantatio Patris» (7). Atque eisdem fidelibus inculcare, nunquam desinite, omnem veram felicitatem in homines ex augusta nostra religione, eiusque doctrina et exercitio redundare, ac beatum esse populum, cuius Dominus Deus eius (8). Docete «catholicæ Fidei fundamento regna subsistere (9), et nihil tam mortiferum, tam præceps ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium, cum nasceremur, accepimus, ultra iam a Domino nihil quæramus, id est, auctoris nostri obliti, eius potentiam, ut nos ostendamus liberos, abiuremus»  (10). Atque etiam ne omittatis docere regiam potestatem non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiæ præsidium esse collatam (11), et nihil esse quod civitatum Principibus, et Regibus maiori fructui, gloriæque esse possit, quam si, ut sapientissimus fortissimusque alter Prædecessor Noster S. Felix Zenoni Imperatori perscribebat, Ecclesiam catholicam… sinant uti legibus suis, nec libertati eius quemquam permittant obsistere… Certum est enim hoc rebus suis esse salutare, ut, cum de causis Dei agatur, iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem Sacerdotibus Christi studeant subdere, non præferre » (12).

Sed si semper, Venerabiles Fratres, nunc potissimum in tantis Ecclesiæ civilisque societatis calamitatibus, in tanta adversariorum contra rem catholicam, et hanc Apostolicam Sedem conspiratione tantaque errorum congerie, necesse omnino est, ut adeamus cum fiducia ad thronum Gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Quocirca omnium fidelium pietatem excitare existimavimus, ut una Nobiscum Vobisque clementissimum luminum et misericordiarum Patrem ferventissimis humillimisque precibus sine intermissione orent, et obsecrent, et in plenitudine fidei semper confugiant ad Dominum Nostrum Iesum Christum, qui redemit nos Deo in sanguine suo, Eiusque dulcissimum Cor flagrantissimæ erga nos caritatis victimam enixe iugiterque exorent, ut amoris sui vinculis omnia ad seipsum trahat, utque omnes homines sanctissimo suo amore inflammati secundum Cor Eius ambulent digne Deo per omnia placentes, in omni bono opere fructificantes. Cum autem sine dubio gratiores sint Deo hominum preces, si animis ab omni labe puris ad ipsum accedant idcirco cœlestes Ecclesiæ thesauros dispensationi Nostræ commissos Christi fidelibus Apostolica liberalitate reserare censuimus, ut iidem fideles ad veram pietatem vehementius incensi ac per Pœnitentiæ Sacramentum a peccatorum maculis expiati fidentius suas preces ad Deum effundant, eiusque misericordiam et gratiam consequantur.

Hisce igitur Litteris auctoritate Nostra Apostolica omnibus utriusque sexus catholici orbis fidelibus Plenariam Indulgentiam ad instar Iubilæi concedimus intra unius tantum mensis spatium usque ad totum futurum annum 1865 et non ultra, a vobis, Venerabiles Fratres, aliisque legitimis locorum Ordinariis statuendum, eodem prorsus modo et forma, qua ab initio supremi Nostri Pontificatus concessimus per Apostolicas Nostra Litteras in forma Brevis die 20 mensis Novembris anno 1846 datas, et ad universum episcopalem vestrum Ordinem missas, quarum initium «Arcano Divinæ Providentiæ consilio», et cum omnibus eisdem facultatibus, quæ per ipsas Litteras a Nobis datæ fuerunt. Volumus tamen, ut ea omnia serventur, quæ in commemoratis Litteris præscripta sunt, et ea excipiantur, quæ excepta esse declaravimus. Atque id concedimus, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque, etiam speciali et individua mentione, ac derogatione dignis. Ut autem omnis dubitatio et difficultas amoveatur, earumdem Litterarum exemplar ad Vos perferri iussimus.

«Rogemus, Venerabiles Fratres, de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Petamus et accipiemus, et si accipiendi mora et tarditas fuerit quoniam graviter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur, si modo pulsent ostium preces, gemitus, et lacrymæ nostræ, quibus insistere et immorari oportet, et si sit unanimis oratio…. unusquisque oret Deum non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit (13) » Quo vero facilius Deus Nostris vestrisque, et omnium fidelium precibus, votisque annuat, cum omni fiducia deprecaricem apud Eum adhibeamus Immaculatam sanctissimamque Deiparam Virginem Mariam; quæ cunctas hæreses interemit in universo mundo, quæque omnium nostrum amantissima Mater «tota suavis est… ac plena misericordiæ… omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam præbet, omnium necessitates amplissimo quodam miseratur affectu (14) » atque utpote Regina adstans a dextris Unigeniti Filii Sui Domini Nostri Iesu Christi in vestitu deaurato circumamicta varietate nihil est, quod ab Eo impetrare non valeat. Suffragia quoque petamus Beatissimi Petri Apostolorum Principis, et Coapostoli eius Pauli, omniumque Sanctorum cœlitum, qui facti iam amici Dei pervenerunt ad cœlestia regna, et coronati possident palmam, ac de sua immortalitate securi, de nostra salute solliciti.

Denique cœlestium omnium donorum copiam Vobis a Deo ex animo adprecantes singularis Nostras in Vos caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus curæ vestræ commissis peramanter impertimur.

Datum Romæ, apud S. Petrum, die VIII Decembris anno 1864, decimo a Dogmatica Definitione Immaculatæ Conceptionis Deiparæ Virginis Mariæ.

Pontificatus Nostri Anno decimo nono.

PIUS PP. IX

(1) Gregorius XVI, Epist. Encycl. Mirari, 15 Augusti 1832.

(2) Eadem Encycl. Mirari.

(3) S. Aug. Epist. 105 alias 166.

(4) S. Leon, Epist. 164 al. 133. §2 edit. Boll.

(5) Epist. ad Card. De la Rochefoucault, 10 martii 1791.

(6) Clement. XII In eminenti, Benedict. XIV Providas Romanorum, Pii VII Ecclesiam, Leonis XII Quo graviora.

(7) S. Ignatius M. ad Philadelph. 5.

(8) Psal. 145.

(9) S. Cœlest. epist. 22 ad Synod. Ephes. apud Const., p. 200.

(10) S. Innocent. I epist. 29 ad Episc. conc. Carthag. apud Const., p. 891.

(11) S. Leo Epist. 156, al. 125.

(12) Pius VII, Epist. Encycl.Diu satis13 maii 1800.

(13) S. Cyprian, ep. 11.

(14) S. Bernard. Serm. de duodecim prærogativis B. M. V. ex verbis Apocalyp.

SYLLABUS

COMPLECTENS PRAECIPUOS NOSTRAE AETATIS ERRORES

QUI  NOTANTUR

IN ALLOCUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS, IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX.

§ I. Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus.

I. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum exsistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et idcirco immutationibus obnoxius; Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et iustum cum iniusto.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

II. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

III. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter; sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cuiuscumque generis veritatum assequi possit ac debeat.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Epist. encycl. Singulari quidem, 17 martii 1856.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

V. Divina revelatio est imperfecta et idcirco subiecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni (progressui) respondent.

Epist, encycl, Qui pluribus, 9 novembris 1846.

VI. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

VII. Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et narrata sunt poetarum commenta, et Christianae fidei mysteria philosophiaarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Iesus Christus est mythica fictio.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

 

§ II. Rationalismus moderatus.

VIII. Cum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt.

Allot. Singulari Quadam, 9 decembris 1854.

IX. Omnia indiscriminatim dogmata religionis christianae sunt obiectum naturalis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam obiectum proposita fuerint.

Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

X. Cum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille ius et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philosophia neque potest, neque debet ulli sese submittere auctoritati.

Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XI. Ecclesia non solum non debet in philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debet ipsius philosophiae; tolerare errores, eique relinquere ut ipsa se corrigat.

Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.

XII. Apostolicae Sedis, Romanarumque Congregationum decreta liberum scientia progressum impediunt.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XIII. Methodus et principia, quibus antiqui doctores scholastici Theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XIV. Philosophia tractanda est, nulls supernaturalis revelationis habita ratione.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

N. B. – Cum rationalismi systemate cohaerent quoad maximam partem errores Antonii Günther, qui damnantur in Epist. ad Card. Archiep. ColoniensemEximiam tuam,15 iunii 1857, et in Epist. ad Episc. WratislaviensemDolore haud mediocri, 30 aprilis 1860.

 

§ III. Indifferentismus, Latitudinarismus.

XV. Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

XVI. Homines in cuiusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Alloc. Ubi primum, 17 decembris 1847.

Epist. encycl. Singulari quidem, 17 martii 1856.

XVII. Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur.

Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854.

Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

XVIII. Protestantismus non aliud est quam diversa verae eiusdem Christianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum est.

Epist. encycl. Nostis et Nobiscum, 8 decembris 1849.

 

§ IV. Socialismus, Communismus, Societates clandestinae, Societates biblicae, Societates clerico-liberales

Eiusmodi pestes saepe gravissimisque verborum formulis reprobantur in Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846, in Alloc. Quibus quantisque, 20 april. 1849; in Epist. encycl. Nastus et Nobiscum, 8 dec. 1849; in Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854; in Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

 

§ V. Errores de Ecclesia eiusque iuribus.

XIX. Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus iuribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae iura ac limites, intra quos eadem iura exercere quest.

Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854.

Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

XX. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu.

Alloc. Meminit unusquisque, 30 septembris 1861.

XXI. Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi, religionem catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

XXII. Obligatio, qua catholici magistri et scriptores omnino adstringuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae iudicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponontur.

Epist. ad Archiep. Frising, Tuas libenter, 21 decembris 1863

XXIII. Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus suae potestatis recesserunt, iura principum usurparunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

XXIV. Ecclesia vis inferendae protestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XXV. Praeter potestatem episcopatui inhaerentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expresse vel tacite concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XXVI. Ecclesia non habet nativum ac legitimum ius acquirendi ac possidendi.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

Epist. encycl. Incredibili, 17 septembris 1863.

XXVII. Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab omni rerum temporalium cura ac dominio sunt omnino excludendi.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

XXVIII. Episcopis, sine gubernii venia, fas non est vel ipsas apostolicas Litteras promulgare.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXIX. Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari debent tamquam irritae, nisi per gubernium fuerint imploratae.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXX. Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitas a iure civili ortum habuit.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851

XXXI. Ecclesiasticum forum pro temporalibus clericorum causis sive civilibus sive criminalibus omnino de medio tollendum est, etiam inconsulta et reclamante Apostolica Sede.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXXII. Absque ulla naturalis iuris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaeque militiae eximuntur; hanc vero abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta.

Epist. ad Episc. Montisregal. Singularis Nobisque, 29 sept. 1864.

XXXIII. Non pertinet unice ad ecclesiasticam iurisdictionis potestatem proprio ac nativo iure dirigere theologicarum rerum doctrinam.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XXXIV. Doctrina comparantium Romanum Pontificem Principi libero et agenti in universa Ecclesia doctrina est, quae medio aevo praevaluit.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XXXV. Nihil vetat, alicuius Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum ab Romano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XXXVI. Nationalis Concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XXXVII. Institui possunt nationales Ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae.

Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

Alloc. Iamdudum cernimus, 18 martii 1861.

XXXVIII. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

 

§ VI. Errores de societate civili tum in se tum in suis ad Eccleiam relationibus spectata.

XXXIX. Reipublicae status, utpote omnium iurium origo et fons, iure quodam pollet nullis circumscripto limitibus.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

LX. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodes adversatur.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Alloc. Quibus quantisque, 20 aprilis 1849.

XLI. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum ius quod vocant “exsequatur”, sed etiam ius “appellationis”, quam nuncupant, “ab abusu”.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XLII. In conflictu legum utriusque potestatis, ius civile praevalet.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

XLIII. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu iurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine huius consensu, immo et ea reclamante.

Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.

Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

XLIV. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus iudicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.

Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

XLV. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus iuventus christianae alicuius Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur ius immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.

Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.

Alloc. Quibus luctuosissimis, 5 septembris 1851.

XLVI. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subiicitur.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XLVII. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cuiusque e populo classis pueris, ac publica universim instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi iuventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subiiciantur, ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim.

Epist, ad archiep. Friburg. Cum non sine, 14 iulii 1864.

XLVIII. Catholicis viris probari potest ea iuventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate seiuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet.

Epist, ad archiep. Friburg. Cum non sine, 14 iulii 1864.

XLIX. Civilis auctoritas potest impedire quominus sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

L. Laica auctoritas habet per se ius praesentandi Episcopos et potest ab illis exigere ut ineant dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam a Sancta Sede institutionem et apostolicas Litteras accipiant.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LI. Immo laicum gubernium habet ius deponendi ab exercitio pastoralis ministerii Episcopos, neque tenetur oboedire Romano Pontifici in iis quae episcopatuum et Episcoporum respiciunt institutionem.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LII. Gubernium potest suo iure immutare aetatem ab Ecclesia praescriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione, omnibusque religiosis familiis indicere, ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota noncupanda admittant.

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LIII. Abrogandae sunt leges, quae ad religiosarum familiarum statum tutandum, earumque iura et officia pertinent; immo potest civile gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterque potest religiosas easdem familias perinde ac collegiatas Ecclesias et beneficia simplicia etiam iuris patronatus penitus extinguere, illorumque bona et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subiicere et vindicare.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

Alloc. Probe memineritis, 22 ianuarii 1855.

Alloc. Cum saepe, 26 iulii 1855.

LIV. Reges et Principes non solum ab Ecclesiae iurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus iurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

LV. Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia seiungendus est.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

 

§ VII. Errores de Ethica naturali et Christiana.

LVI. Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est, ut humanae leges ad naturae ius conformentur aut obligandi vim a Deo accipiant.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

LVII. Philosophicarum rerum morumque scientiae, itemque civiles leges possunt et debent a divina et ecclesiastica auctoritate declinare.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

LVIII. Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae, quae in materia positae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

LIX. Ius in materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana facta iuris vim habent.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

LX. Auctoritas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa.

Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

LXI. Fortunata facti iniustitia nullum iuris sanctitati detrimentum affert.

Alloc. Iamdudum cernimus, 18 martii 1862.

LXII. Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non interventu.

Alloc. Novos, 28 sept. 1860.

LXIII. Legitimis principibus oboedientiam detrectare, immo et rebellare licet.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.

Alloc. Quisque vestrum, 4 octobris 1847.

Epist. encycl. Nostis et Nobiscum, 8 decembris 1849.

Litt. Apost. Cum catholica, 26 martii 1860.

LXIV. Tum cuiusque sanctissimi iuramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur.

Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

 

§ VIII. Errores de matrimonio christiano.

LXV. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXVI. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXVII. Iure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LXVIII. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta exsistentia tollenda sunt.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 iunii 1851.

LXIX. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non iure proprio, sed illo iure usa, quod a civili potestate mutuata erat.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXX. Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXXI. Tridentini forma sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civilis aliam formam praestituat, et velit hac nova forma interveniente matrimonium valere.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXXII. Bonifatius VIII votum castitatis in oadinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXXIII. Vi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nominis matrimonium, falsumque est, aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

Lettera di S. S. PIO IX al Re di Sardegna 9 settembre 1852.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

LXXIV. Causae matrimoniales et sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

Alloc. 27 septembris 1852.

N. B. – Huc facere possum duo alii errores: de clericorum caelibatu abolendo et de statu matrimonii statui virginitatis anteferendo. Confodiuntur, prior in Epist. Encycl.Qui pluribus, 9 novembris 1846, posterior in Litteris Apost.Multiplices inter, 10 iunii 1851.

 

§ IX. Errores de civili Romani Pontificis principatu.

LXXV. De temporalis regni cum spirituali compatiblitate disputant inter se christianae et catholicae Ecclesiae filii.

Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augusti 1851.

LXXVI. Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiae libertatem felicitatemque vel maxime conduceret.

Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

Alloc. Si semper antea, 20 Maii 1850.

N,. B. – Effata hac de re vide etiam in Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849 ; in Alloc. Si semper antea, 20 maii 1850; in Litt. Apost. Cum catholica, 26 martii 1860; in Alloc. Novos, 28 sept. 1860; in Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860; in Alloc. Maxima quidem, 9 iunii 1862.

 

§ X. Errores qui ad liberalismum hodiernum referuntur.

LXXVII. Aetate hac nostra non amplius expedit, religionem catholicam baberi tamquam unicam Status religionem, ceteris quibuscumque cultibus exclusis.

Alloc. Nemo vestrum, 26 iulii 1855.

LXXVIII. – Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lege caututm est, ut hominibus illuc immigrantibus licest publicum proprii cuiusdne ctlitus exercitium habere.

Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LXXIX. Enimvero falsum est, civilem cuiusque caltus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi, conducere ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam,

Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LXXX. Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalisnio et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere.

Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

———————————————————————————–

*AAS 3 (1867), 160-167;168-176.

Za: vatican.va, strona okupowanego przez modernistów Watykanu.

Reklamy